Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.31.1 Cic. Fam. 10.31.3 (English) >>Cic. Fam. 10.31.6

10.31.2 ne movear eius sermonibus quem tametsi nemo est qui videre velit, tamen nequaquam proinde ac dignus est oderunt homines, periculum non est ; adeo est enim invisus mihi, ut nihil non acerbum putem, quod commune cum illo sit. natura autem mea et studia trahunt me ad pacis et libertatis cupiditatem. itaque illud initium civilis belli saepe deflevi ; cum vero non liceret mihi nullius partis esse, quia utrubique magnos inimicos habebam, ea castra fugi, in quibus plane tutum me ab insidiis inimici sciebam non futurum ; compulsus eo quo minime volebam, ne in extremis essem, plane pericula non dubitanter adii. 10.31.3 Caesarem vero, quod me in tanta fortuna modo cognitum vetustissimorum familiarium loco habuit, dilexi summa cum pietate et fide. quae mea sententia gerere mihi licuit, ita feci ut optimus quisque maxime probarit; quod iussus sum, eo tempore atque ita feci ut appareret invito imperatum esse. cuius facti iniustissima invidia erudire me potuit quam iucunda libertas et quam misera sub dominatione vita esset. ita si id agitur ut rursus in potestate omnia unius sint, quicumque is est, ei me profiteor inimicum, nec periculum est ullum quod pro libertate aut refugiam aut deprecer. 10.31.4 sed consules neque senatus consulto neque litteris suis praeceperant mihi quid facerem ; unas enim post Idus Mart. demum a Pansa litteras accepi, in quibus hortatur me ut senatu scribam me et exercitum in potestate eius futurum. quod, cum Lepidus contionaretur atque omnibus scriberet se consentire cum Antonio, maxime contrarium fuit ; nam quibus commeatibus invito illo per illius provinciam legiones ducerem? aut si cetera transissem, num etiam Alpis poteram transvolare, quae praesidio illius tenentur? adde huc quod perferri litterae nulla condicione potuerunt ; sescentis enim locis excutiuntur, deinde etiam retinentur ab Lepido tabellarii.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 10.31.1 Cic. Fam. 10.31.3 (English) >>Cic. Fam. 10.31.6

Powered by PhiloLogic